Liber Exodus*

Caput 26: Versus 9

Sextum sagum in fronte.Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicae passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicae passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus:Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis.Dicit et de imitatione passionis:Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.
(* Traductions européennes)